Latin
XXXIII
Bacon, Instauratio magna 256
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc vero in Fretis per lineas nauticas non difficile est experiri; videlicèt vtrùm in Refluxibus versùs Medium Maris, Mare non sit magis altum siue profundum, quam in Fluxibus. Notandum autem est, si hoc ita sit, fieri (rontra ac creditur) vt attollant se Aquae in Refluxibus, demittant se tantùm in Fluxibus, ita vt littora vestiant &inundent. Similiter, sit Natura Inquisita, Motus Rotationis spontaneus; &speciatim, rtrùm Motus Diurnus, per quem Sol &Stellae ad conspectum nostrum oriuntur &occidunt, sit Motus Rotationis verus in Coelestibus; aut Motus Apparens in Coelestibus, Verus in Terrâ. Poterit esse Instantia Crucis super hoc subiectum talis. Si inueniatur Motus aliquis in Oceano ab Oriente in Occidentem, licet admodùm languidus &eneruatus; Si idem Motus reperiatur paulò incitatior in Aëre, praesertìm intra Tropicos, vbi propter maiores Circulos est magis perceptibilis; Si idem Motus reperiatur in humilioribus Cometis, iam factus viuus &validus; Si idem Motus reperiatur in Planetis, ita tamen dispensatus &graduatus, vt quò propiùs absit à Terrâ, sit tardior; quò longiùs, celerior, atque in Coelo demùm stellato sit velocißimus; tum certè recipi debet Motùs Diurnus pro vero in Coelis, &abnegandus est Motus Terrae; quia manifestum erit; Motum ab Oriente in Occidentem esse plane Cosmicum, &ex Consensu VniCoeli maximè rapidus, grauersi, qui in Summitatibus datim labascat, &tandem desinat &extinguatur in Immobili, videlicè Terrâ.