Latin
XXXIII
Bacon, Instauratio magna 257
Unproofread scanNot analysed yet
Similitèr, sit Natura Inquisita, Motus Rotationis ille alter apud Astronomos decantatus, renitens &contrarius Motui Diurno, videlicèt ab Occidente in Orientem, quem veteres Astronomi attribuunt Planetis, etiam Coelo Stellato: at Copernicus, &eius Sectatores Terrae quoque: &quaeratur vtrùm inueniatur in rerum Naturâ aliquis talis Motus, an potiùs res conficta sit &supposita, ad Compendia &Commoditates Calculationum, &ad pulchrum illud, scilicèt de Expediendis Motibus Coelestibus per Circulos perfectos. Neutiquàm enim euincitur iste Motus esse in Supernis verus &realis, nec per Defectum Restitutionis Planetae in Motu Diurno ad idem punctum Coeli stellati; nec per diuersam Politatem Zodiaci, habito respectu ad Polos Mundi; quae duo nobis hunc Motum pepererunt. Primum enim Phaenomenon per Anteuersionem &Derelictionem optimè saluatur; Secundum per Lineas Spirales adeò vt Jnaequalitas Restitutionis, &Declinatio ad Tropicos, poßint esse potiùs Modificationes Motûs vnici illius Diurni, quam Motus renitentes, aut circa diuersos Polos. Et certißimum est, si paulisper pro Plebeijs nos geramus, (mißis Astronomorum &Scholae commentis, quibus illud in more est, vt Sensui in multis immeritò vim faciant, &obscuriora malint) talem esse Motum istum ad Sensum, qualem diximus; Cuius imaginem per fila ferrea (velutì in Machinâ) aliquando repraesentari fecimus. Verùm Instantia Crucis super hoc subiectum poterit esse talis.