Latin
XXXIII
Bacon, Instauratio magna 262
Unproofread scanNot analysed yet
Hunc Motum Schola (more suo) valdè negligenter expedit; satis habens, si eum nomine Motus violenti à Naturali (quem vocant) distinguat: &quod ad primam percußionem siute impulsionem attinet, per illud, (quod duo Corpora non possint esse in vno loco, ne fiat penetratio Dimensionum) sibi satisfaciat; &de Processu continuato istius Motùs mhil curet. At circa hanc Naturam Biuium est tale: Aut iste Motus fit ab Aere vehente, &pone Corpus emissum se colligente, instar fluuij erga Scapham, aut venti erga paleas; aut à partibus ipsius Corporis non sustinentibus impreßionem, sed ad eandem laxandam per succeßionem se promouentibus. Atque priorem illum recipit Fracastorius, &ferè omnes qui de hoc Motu paulò subtiliùs inquisiuerunt: Neque dubium est, quin sint Aeris partes in hac re nonnullae; sed alter Motus proculdubiò verus est, vt ex infinitis constat Experimentis. Sed inter caeteras, poterit esse circa hoc subiectum Instantia Crucis talis; Quòd Lamina, aut filum Ferri paulò contumacius, vel etiam Calamus siue penna in medio diuisa, adducta &curuata inter pollicem &digitum, exiliant. Manifestum enim est, hoc non posse imputari Aeri se ponè Corpus colligenti, quia fons Motûs est in medio Laminae vel Calami, non in Extremis. Similiter sit Natura Inquisita, Motus ille rapidus &potens Expansionis Pulueris Pyrij in Flammam. vnde tantae moles subuertuntur, tanta pondera emittuntur, quanta in Cuniculis maioribus, &Bombardis videmus. Biuium circa hanc Naturam tale est. Aut excitatur iste Motus à mero Corporis Appetitu se dilatandi, postquàm fuerit inflammatum; aut ab appetitu mixto Spiritus Crudi, qui rapidè fugit Ignem, &ex eo circumfuso, tanquàm ex Carcere, violenter erumpit. Schola autem, &vulgaris Opinio tantùm versatur circa priorem illum Appetitum. Putant enim homines se pulchrè philosophari, si asserant Flammam ex Formâ Elementi neceßitate quâdam donari, locum ampliorem occupandi, quàm idem Corpus expleuerat, cùm subiret Formam Pulueris, atque inde sequi Motum istum.