Latin
XXXIII
Bacon, Instauratio magna 263
Unproofread scanNot analysed yet
Interim minimè aduertunt, licèt hoc verum sit, posito quòd Flamma generetur, tamen posse impediri Flammae generationem, à tantâ Mole quae illam comprimere &suffocare queat; vt non deducatur res ad istam Neceßitatem, de quâ loquuntur. Nam quòd necesse sit fieri Expansionem, atque inde sequi Emißionem, aut remotionem Corporis quod obstat, si generetur Flamma, rectè putant. Sed ista Neceßitas planè euitatur, si Moles illa solida Flammam supprimat, antequàm generetur. Atque videmus Flammam, praesertim in primâ generatione, mollem esse &lenem, &requirere Cauum, in quo experiri &ludere poßit. Itaque tanta violentia huic rei per se aßignari non potest. Sed illud verum; generationem huiusmodi Flammarum flatulentarum, &veluti ventorum igneorum, fieri ex conflictu duorum Corporum, eorúmque Naturae inter se planè contrariae; Alterius admodùm inflammabilis, quae Natura viget in Sulphure; alterius Flammam exhorrentis, qualis est Spiritus Crudus, qui est in Nitro: adeò vt fiat Conflictus mirabilis, inflammante se Sulphure quantum potest; (nam tertium Corpus, nimirùm Carbo Salicis, nil aliud ferè praestat, quàm vt illa duo Corpora incorporet, &commodè vniat) &erumpente Spiritu Nitri quantum potest, &vnà se dilatante (nam hoc faciunt &Aër, &omnia Cruda, &Aqua, vt à Calore dilatentur) &per istam fugam &eruptionem, interim Flammam Sulphuris, tanquàm follibus occultis, vndequaquè exufflante.