Latin
XXXVIII
Bacon, Instauratio magna 269
Unproofread scanNot analysed yet
XXXVIII. CEquuntur Quinque Ordines Instantiarum, quas Ovno vocabulo generali Instantias Lampadis, siue Informationis primae, appellare consueuimus. Eae sunt quae auxiliantur Sensui. Cum enim omnis Interpretatio Naturae incipiat à Sensu; atque à Sensuum perceptionibus, rectâ, constanti, &munita viâ ducat ad perceptiones Intellectus, quae sunt Notiones verae &Axiomata: necesse est vt quantò magis copiosae &exactae fuerint repraesentationes, siue praebitiones ipsius Sensûs tantò omnia cedant faciliùs &foeliciùs. Harum autem Quinque Instantiarum Lampadis. Primae roborant, ampliant, &rectificant actiones Sensûs immediatas: Secundae deducunt non Sensibile ad Sensibile: Tertiae indicant Processus continuatos siue Series earum rerum &motuum, quae (vt plurimùm) non notantur, nisi in exitu aut periodis: Quartae aliquid substituunt Sensui in meris destitutionibus: Quintae excitant attentionem Sensûs &aduertentiam, atque vnà limitant subtilitatem rerum. De his autem singulis iam dicendum est. Inter XXXIX Xter Praerogatiuas Instantiarum, ponemus loco IDecimo sexto Instantias lanuae siue Portae: Eo enim nomine eas appellamus, quae iuuant actiones Sensùs immediatas.