Latin
XXXVIII
Bacon, Instauratio magna 270
Unproofread scanNot analysed yet
Inter Sensus autem manifestum est partes primas tenere Visum, quoad informationem: quare huic Sensui praecipuè auxilia conquirenda. Auxilia autem triplicia esse posse videntur: vel, vt percipiat non visa; vel, vt maiore interuallo; vel vt exactiùs &distinctiùs. Primi generis sunt (mißis Bis-oculis, &huiusmodi, quae valent tantùm ad corrigendam &leuandam infirmitatem Visus non benè dispositi, atque ideò nihil ampliùs informant) ea, quae nuper inuenta sunt Perspicilla; quae latentes &inuisibiles Corporum minutias, &occultos schematismos, &motus (auctâ insignitèr specierum magnitudine) demonstrant: quorum vi, in Pulice, Muscâ, Vermiculis, accurata corporis figura &lineamenta, nec non colores &motus priùs non conspicui, non sine admiratione cernuntur. Quinetiam aiunt lineam rectam calamo vel penecillo descriptam, per huiusmodi Perspicilla inaequalem admodùm &tortuosam cerni: quia scilicèt nec motus manùs licèt per regulam adiutae, nec impreßio atramenti aut coloris, reuerà aequalia existant; licèt illae inaequalitates tam minutae sint, vt sine adiumento huiusmodi Perspicillorum conspici nequeant. Etiam superstitiosam quandam obseruationem in hac re (vt fit in rebus nouis &miris) addiderunt homines: VIZ, quòd luiusmodi Perspicilla opera Naturae illustrent, Artis dehonestent. Illud verò nihil aliud est, quam quòd texturae Naturales multò subtiliores sint quàm Artificiosae.