Latin
XXXVIII
Bacon, Instauratio magna 272
Unproofread scanNot analysed yet
Tertij generis sunt Bacilla illa ad terras mensurandas, Astrolabia &similia: quae sensum Videndi non ampliant, sed rectificant &dirigunt. Quòd si sint aliae Instantiae, quae reliquos Sensus uiuent in ipsorum actionibus immediatis &indiuiduis; tamen si eiusmodi sint quae informationi ipsi nihil addant plus quàm iam habetur; ad id, quod nunc agitur, non faciunt. Itaque earum mentionem non fecimus. XL. Nter Praerogatiuas Instantiarum ponemus loco Decimo- septimo Instantias Citantes; sumpto vocabulo à Foris Ciuilibus, quia citant ea vt compareant, quae priùs non comparuerunt: quas etiam Instantias Evocantes appellare consueuimus. Eae deducunt Non. Sensibile ad Sensibile. Sensum autem fugiunt res, vel propter distantiam Obiecti locati; vel propter interceptionem Sensus per corpore