Latin
XXXVIII
Bacon, Instauratio magna 273
Unproofread scanNot analysed yet
Lm. II. corpora Media; vel quia Obiectum non est habile ad impreßionem in Sensu faciendam; vel quia deficit Quantum in Obiccto, pro feriendo Sensu; vel quia Tempus non est proportionatum ad actuandum Sensum; vel quia Obiecti percußio non toleratur à Sensu; vel quia Obiectum antè impleuit &possedit Sensum, vt nouo motui non sit locus. Atquè haec praecipuè ad Visum pertinent, &deindè ad Tactum. Nam hi duo Sensus sunt informatiui ad largum, atque de Communibus Obiectis; vbi reliqui tres non informent ferè nisi immediatè &de Proprijs Obiectis. In Primo genere non fit Deductio ad Sensibile, nisi rei, quae cerni non poßit propter distantiam, adijciatur aut substituatur alia res, quae Sensum magis è longinquo prouocare &ferire poßit: veluti in significatione rerum per Ignes, Campanas, &similia. In Secundo genere fit Deductio, cùm ea quae interiùs propter interpositionem corporum latent, nec commode aperiri possunt, per ea quae sunt in superficie, aut ab interioribus effluunt, perducuntur ad Sensum: vt status humanorum corporum per Pulsus, &Vrinas, &similia. At Tertij &Quarti generis Deductiones ad plurima spectant, atque vndiquè in rerum Inquisitione sunt conquirendae. Huius rei Exempla sunt. Patet quòd Aer, &Spiritus, &huiusmodi res, quae sunt toto corpore tenues &subtiles nec cerni nec tangi poßint. Quare in Inquisitione circa huiusmodi corpora, Deductionibus omninò est opus. Sit itaque Natura inquisita, Actio &Motus Spiritus qui includitur in corporibus Tangibilibus. Omne enim Tangibile apud nos continet Spiritum inuisibilem &intactilem, cique obducitur atque eum quasi vestit. Hinc fons triplex potens ille, &mirabilis Processus Spiritiis in corpore Tangibili.