Latin
XXXVIII
Bacon, Instauratio magna 275
Unproofread scanNot analysed yet
At contrà, vbi Spiritus detinetur, &tamen dilatatur &excitatur per calorem aut eius Analoga; (id quod fit in corporibus magis solidis aut tenacibus) tum verò Corpora emolliuntur, vt Ferrum candens; fluunt, vt Metalla; liquefiunt, vt Gummi, Cera, &similia. Itaque contrariae illae operationes Caloris (vt ex co alia durescant, alia liquescant) facilè reconciliantur; quia in illis, Spiritus emittitur; in his, agitatur &detinetur: quorum posterius, est actio propria Caloris &Spiritûs; prius, actio partium Tangibilium tantùm per occasionem Spiritùs emißi. Ast vbi Spiritus nec detinetur prorsùs nec prorsùs emittitur; sed tantùm inter claustra sua tentat &experitur, atque nacta est partes Tangibiles obedientes &sequaces in promptu; ita vt quò Spiritus agit, eae simul sequantur: tum verò sequitur efformatio in Corpus Organicum, &membrificatio, &reliquae actiones vitales, tam in Vegetabilibus quàm in Animalibus. Atque haec maximè deducuntur ad Sensum, per notationes diligentes primorum incoeptuum, &rudimentorum siue tentamentorum vitae in Animalculis ex Putrefactione natis: vt in ouis Formicarum, Vermibus, Muscis, Ranis post imbrem, &c.