Latin
XXXVIII
Bacon, Instauratio magna 274
Unproofread scanNot analysed yet
Spiritus enim in re Tangibili, Emissus corpora contrahit &desiccat: Detentus, corpora intenerat &colliquat: nec prorsùs Emissus nec prorsùs Detentus, informat membrificat, aßimilat, egerit, organizat, &similia. Atque haec omnia deducuntur ad Sensibile per effectus conspicuos. Etenim in omni Corpore Tangibili inanimato, Spiritus inclusus primò multiplicat se, &tanquàm depascit partes Tangibiles eas quae sunt maxime ad hoc faciles &praeparatae; eásque digerit, &conficit, &vertit in spiritum, &deindè vna euolant. Atque haec confectio &Multiplicatio Spiritûs deducitur ad Sensum per diminutionem Ponderis. In omni enim Desiccatione, aliquid defluit de Quanto; neque id ipsum ex Spiritu tantùm praeinexistente, sed ex corpore quod priùs fuit Tangibile &nouitèr versum est: Spiritus enim non ponderat. Egressus autem siue Emißio Spiritûs deducitur ad Sensibile in Rubigine Metallorum, &alijs Putrefactionibus eius generis, quae sistunt se antequàm peruenerint ad rudimenta vitae; Nam illae ad Tertium genus Processus pertinent. Etenim in corporibus magis compactis Spiritus non inuenit poros &meatus per quos euolet: Itaque cogitur partes ipsas Tangibiles protrudere &antè se agere, ita vt illae simùl exeant; atque indè fit Rubigo, &similia. At Contractio partium Tangibilium, postquàm aliquid de Spiritu fuerit emissum, (vndè sequitur illa Desiccatio) deducitur ad Sensibile, tum per ipsam duritiem rei auctam, tùm multò magis per scissuras, angustiationes, corrugationes, &complicationes corporum, qnae indè sequuntur. Etenim partes Ligni desiliunt &angustiantur; Pelles corrugantur; neque id solùm, sed (si subita fuerit emißio Spiritûs per calorem ignis) tantum properant ad Contractionem, vt se complicent &conuoluant.