Latin
XXXVIII
Bacon, Instauratio magna 278
Unproofread scanNot analysed yet
Neque illud pro minimo habendum est, quòd demonstret omnem varietatem, quae in Corporibus Tangibilibus nobis notis versatur, (intelligimus autem Corpora benè vnita, nec planè spongiosa &caua, &magna ex parte Aere impleta) non vltrà rationes partium 21. excedere: Tam finita scilicèt est Natura, aut saltem illa pars eius, cuius vsus ad nos maximè pertinet. Etiam diligentiae nostrae esse putauimus, experiri si fortè capi poßint rationes Corporum Non Tangibilium siue Pneumaticorum, respectu Corporum Tangibilium. Id quòd tali molitione aggreßi sumus. Phialam vitream accepimus, quae vnciam fortaßè vnam capere poßit: paruitate Vasis vsi, vt minori cum calore posset fieri Euaporatio sequens. Hanc Phialam Spiritu vini impleuimus ferè ad collum; eligentes Spiritum vini, quòd per Tabulam priorem, eum esse ex Corporibus Tangibilibus (quae benè vnita, nec caua sunt, rarißimum, &minimum continens Materiae sub suo Dimenso, obseruarimus. Deinde pondus Aquae cum Phiala ipsa exactè notauimus. Posteà Vesicam accepimus, quae circa duas pintas contineret. Ex eâ aërem omnem, quoad fieri potuit, expreßimus, eò vsque vt vesicae ambo latera essent contigua: Etiam priùs Vesicam oleo obleuimus cùm fricatione leni, quò Vesica esset clausior; eius, siqua erat, porositate oleo obturatâ. Hanc Vesicam circa os Phialae, ore Phialae intra os Vesicae recepto, fortitèr ligauimus. filo parùm cerato, vt meliùs adhaeresceret &arctiùs ligaret. Tum demum Ln. II. mùm Phialam supra carbones ardentes in foculo collocauimus.