Latin
XXXVIII
Bacon, Instauratio magna 279
Unproofread scanNot analysed yet
At paulò post Vapor siue Aura Spiritûs vini per calorem dilatati &in Pneumaticum versi, Vesicam paulatim sufflauit, eamque vniuersam veli instar vndequaque extendit. Id postquam factum fuit, continuò Vitrum ab igne remouimus, &super tapetem posuimus, ne frigore disrumperetur: Statim quoque in summitate Vesicae foramen fecimus, ne vapor cessante calore in liquorem restitutus resideret, &rationes confunderet. Tum verò Vesicam ipsam sustulimus, &rursus pondus excepimus Spiritûs vini qui remanebat. Inde quantum consumptum fuisset in vaporem seu Pneumaticum, computauimus; &factâ collatione, quantum locum siue spatium illud Corpus impléßet, quando eßet Spiritus vini in Phialâ. &rursùs quantum spatium impleuerit, postquàm factum fuißet Pneumaticum in Vesicâ; rationes subduximus: ex quibus manifestè liquebat, Corpus istud ita versum &mutatum, expansionem centuplò maiorem, quàm anteà habuißet, acquisiuiße. Similitèr sit Natura Inquisita, Calor aut Frigus; eius nempè gradûs, vt à sensu non percipiantur ob debilitatem. Haec deducuntur ad Sensum per Vitrum Calendare, quale superiùs descripsimus. Calor enim &Frigus, ipsa non percipiuntur ad tactum: At Calor Aerem expandit, Frigus contrahit. Neque rursus illa Expansio &Contractio Aëris vercipitur ad Visum: At Aër ille Expansus, Aquam deprimit. Contractus, attollit; ac tum demùm sit deductio ad Visum, non antè, aut aliàs. SimiLip. II. Similitèr sit Natura Inquisita, Mistura Corporum; viz, quid habeant ex Aqueo, quid ex Oleoso, quid ex Spiriti, quid ex Cinere, &Salibus, &huiusmodi: Vel etiam (in particulari) quid habeat Lac Butyri, quid Coaguli, quid Seri, &huiusmodi.