Latin
OPERIS
Bacon, Instauratio magna 28
Unproofread scanNot analysed yet
Idola autem, à quibus occupatur Mens, vel Adscititia sunt, vel Innata. Adscititia verò immigrarunt in mentes hominum, vel ex Philosophorum placitis §is, vel ex peruersis legibus demonstrationum. At Jnnata inhaerent Naturae ipsius Intellectùs, qui ad errorem longè procliuior esse deprehenditur, quàm Sensus. Vtcunque enim homines sibi placeant, &in admirationem Mentis humanae ac ferè adorationem ruant, illud certißimum est; Sicut speculum inaequale rerum radios ex figurâ §ione propriâ immutat; ita &Mentem, cùm à rebus per Sensum patitur, in notionibus suis expediendis &comminiscendis, haud optimâ fide Rerum naturae suam naturam inserere &immiscere. Atque priora illa duo Idolorum genera, aegrè; postrema verò haec nullo modo euelli possunt. Id tantùm relinquitur, vt indicentur; atque vt vis ista Mentis insidiatrix notetur &conuincatur, ne fortè à destructione veterum, noui subindè errorum surculi ex ipsâ malà complexione Mentis pullulent; eoque res recidat, vt errores non extinguantur, sed permutentur: Verùm è contra, vt illud tandem in aeternum ratum &fixum sit, Intellectum nisi per Inductionem, eiusque formam legitimam, iudicare non posse.