Latin
OPERIS
Bacon, Instauratio magna 27
Unproofread scanNot analysed yet
Nam primò, plurimae sunt res quae sensum etiam rectè dispositum, nec vllo modo impeditum effugiunt: aut subtilitate totius corporis, aut partium minutijs, aut loci distantiâ, aut tarditate atque etiam velocitate motus, aut familiaritate obiecti, aut alias ob causas. Neque rursus, vbi Sensus rem tenet, prehensiones eius admodùm firmae sunt. Nam testimonium &informatio sensùs semper est ex analogiâ Hominis, non ex analogiâ Vniuersi: atque magno prorsus errore asseritur Sensum esse mensuram rerum Jtaque vt his occurratur; nos multo &fido ministerio auxilia Sensui vndique conquisiuimus, &contraximus: vt destitutionibus substitutiones, variationibus rectificationes suppeditentur. Neque id molimur tam Instrumentis, quàm experimentis. Etenim Experimentorum longè maior est subtilitas, quàm Sensùs ipsius, licèt instrumentis exquisitis adiuti: (de iis loquimur Experimentis, quae ad intentionem eius quod quaeritur peritè, &secundùm artem excogitata &apposita sunt.) Itaque perceptioni Sensùs immediatae ac propriae non multùm tribuimus: sed eò rem deducimus, vt Sensus tantùm de Experimento, Experimentum de Re iudicet. Quare existimamus nos Sensùs (à quo omnia in Naturalibus petenda sunt, nisi fortè libeat insanire) Antistites religiosos, &oraculorum eius non imperitos Interpretes nos praestitisse: yt alii profeßione quadam, nos re ipsa Sensum tueri, ac colere videamur. Atque huiusmodi sunt ea, quae ad lumen ipsum Naturae, eiusque accensionem, &immissionem paramus: quae per se sufficere possent, si Intellectus humanus aequus, &instar tabulae abrasae esset. Sed cùm mentes hominum miris modis adeò obsessae sint, vt ad veros Rerum radios excipiendos sincera &polita area prorsus desit: neceßitas quaedam incumbit, vt etiam huic rei remedium quaerendum esse putemus.