Latin
XXXVIII
Bacon, Instauratio magna 280
Unproofread scanNot analysed yet
Haec deducuntur ad Sensum per artificiosas &peritas Separationes, quatenùs ad Tangibilia. At natum Spiritis in ipsis, licet immediatè non percipiatur, tamen deprehenditur per varios motus &nixus Corporum Tangibilium, in ipso actu &processu Separationis suae: atque etiam per acrimonias, corrosiones, &diuersos colores, odores, &sapores eorundem Corporum post Separationem. Atque in hac parte, per Distillationes atque artificiosas Separationes, strenuè sanè ab hominibus elaboratum est; sed non multò foeliciùs quàm in caeteris Experimentis, quae adhuc in vsu sunt: modis nimirùm prorsùs palpatorijs, &vijs caecis, &magis operosè quàm intelligentèr; &(quod peßimum est) nullâ cum imitatione aut aemulatione Naturae, sed cum destructione (per Calores vehementes, aut virtutes nimis validas) omnis subtilioris Schematismi, in quo occultae rerum Virtutes &consensus praecipuè sitae sunt. Neque illud etiam, quod aliàs monuimus, hominibus in mentem aut obseruationem venire solet in huiusmodi Separationibus: hoc est, plurimas qualitates in Corporum vexationibus tam per ignem quam alios modos, indi ab ipso Igne, iisque corporibus quae ad Separationem adhibentur, quae in Composito priùs non fuerunt: vndè mirae fallaciae. Neque enim scilicèt Vapor vniuersus, qui ex Aquâ emittitur per Ignem, Vapor aut Aër anteà fuit in corpore Aquae; sed factus est maximâ ex parte per dilatationem Aquae ex calore Ignis.