Latin
XXXVIII
Bacon, Instauratio magna 282
Unproofread scanNot analysed yet
Quandóque tamen Dedactio sit non ad Sensum hominis, sed ad Sensum alicuius alterius Animalis, cuius Sensus in aliquibus humanum excellit: vt nonnullorum Odorum, ad sensum Canis. Lucis, quae in aëre non extrinsecùs illuminato, latentèr existit, ad sensum Felis, Noctuae, &huiusmodi Animalium quae cernunt noctu. Rectè enim notauit Telesius, etiam in Aëre ipso inesse Lucem quandam originalem, licèt exilem &tenuem, &maximâ ex parte oculis hominum aut plurimorum arimalium non inseruientem: quia illa Animalia, ad quorum Sensum huiusmodi lux est proportionata, cernant noctu; id quod vel sine luce fieri, vel per lucem internam, minùs credibile est. Atque illud vtique notandum est; de Destitutionibus Sensuum, eorúmque remedijs, hîc nos tractare. Nam Fallaciae Sensuum ad proprias Inquisitiones de Sensa &Sensibili remittendae sunt: exceptâ illâ magnà Fallaciâ Sensuum, nimirùm quòd constituant lineas rerum ex analogià Hominis, &non ex analogiâ Vniuersi: quae non corrigitur, nisi per Rationem &Philosophiam vniuersalem. XLI. Nter Praerogatiuas Instantiarum, ponemus loEco Decimo-octauo Instantias Viae, quas etiam Instantias Itinerantes, &Instantias Articulatas appellare consueuimus. Eae sunt, quae indicant Naturae Motus gradatim continuatos. Hoc autem genus Instantiarum potiùs fugit Obseruationem, quam Sensum.