Latin
XXXVIII
Bacon, Instauratio magna 283
Unproofread scanNot analysed yet
Mira enim est hominum circa hanc rem indiligentia. Contemplantur siquidem Naturam tantummodò desultoriè &per periodos, &postquàm corpora fuerint absoluta ac completa; &non in operatione suâ. Quod si Artificis alicuius Ingenia &industriam explorare &contemplari quis cuperet; is non tantùm materias rudes Artis, atque deinde opera perfecta conspicere desideraret; sed potiùs praesens esse, cum Artifex operatur &opus suum promouet. Atque simile quiddam circà Naturam faciendum est. Exempli gratiâ; si quis de vegetatione Plantarum inquirat, ei inspiciendum est ab ipsâ satione seminis alicuius, (id quod per extractionem, quasi singulis diebus, seminum quae per biduum. triduum, quatriduum, &sic deinceps in terrâ manserunt, eorúmque diligentem intuitum facilè fieri potest) quomodò &quandò semen intumescere &turgere incipiat, &veluti spiritu impleri; deindè quomodò corticulam rumpere, &emittere fibras, cum latione nonnullâ sui interim sursùm, nisi terra fuerit admodùm contumax: quomodò etiam emittat fibras, partìm radicales deorsùm, partim cauliculares sursùm, aliquandò serpendo per latera, si ex eâ parte inueniat terram apertam &magis facilem, &complura id genus. Similitèr facere oportet circà exclusionem Ouorum; vbi facilè conspici dabitur Processus viuificandi &organiz andi, &quid &quae partes fiant ex vitello, quid ex albumine Qui, &alia. Similis est ratio circa Animalia ex putrefactione. Nam circa Animalia perfecta &terrestria, per exectiones foetuum ex vtero, minùs humanum esset ista inquirere: nisi fortè per occasiones abortuum, &venationum, &similium. Omninò igitur vigilia quaedam seruanda est circa Naturam vt quae meliùs se conspiciendam praebeat noctit, quam interdiù. Istae enim Contemplationes tanquàm NOcturnae censeri poßint, ob lucernae paruitatem &perpetuationem. Quin &in Inanimatis idem tentandum est: Id quod nos fecimus in inquirendis Aperturis Liquorum per ignem.