Latin
XXXVIII
Bacon, Instauratio magna 289
Unproofread scanNot analysed yet
Sequentur itaque Instantiae praecipui vsús ad partem Operatiuam. Eae genere duae sunt, numero septem: Quas vniuersas, generali nomine, Instantias Practicas appellare consueuimus. Operatiuae autem Partis, Vitia duo; totidemque Dignitates Instantiarum in genere. Aut enim fallit Operatio, aut onerat nimis. Fallit Operatio maximè (praesertim post diligentem NNaturarum Inquisitionem) propter malè determinatas &mensuratas Corporum vires &actiones. Vires autem &Actiones corporum circumscribuntur &mensurantur, aut per spatia Loci, aut per momenta Temporis, aut per vnionem Quanti, aut per praedominantiam Virtutis: quae quatuor nisi fuerint probè &diligentèr pensitata, erunt fortaßè Scientiae speculatione quidem pulchrae, sed opere inactiuae. Instantias verò quatuor itidèm, quae huc referuntur, vno nomine Instantias Mathematicas vocamus, &Instantias Mensurae. Onerosa autem fit Praxis, vel propter Misturam rerum inutilium; vel propter Multiplicationem instrumentorum. vel propter Molem materiae, &Corporum quae ad aliquod opus requiri contigerint.