Latin
XXXVIII
Bacon, Instauratio magna 290
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque eae Instantiae in pretio esse debent, quae aut dirigunt Operatiuam ad ea quae maximè hominum intersunt; aut quae parcunt Instrumentis; aut quae parcunt Materiae siue Supellectili. Eas autem tres Instantias, quae huc pertinent vno nomine, Instantias Propitias siue Beneuolas vocamus. Jtaque de his septem Instantijs iam sigillatim dicemus: atque cum ijs partem illam de Praerogatiuis siue Dignitatibus Instantiarum claudemus. XLV. Xter Praerogatiuas Instantiarum ponemus loco vi& cesimo primo Instantias Virgae, siue Radij; quas etiam Instantias Perlationis, vel de Non vltrà appellare consueuimus. Virtutes enim rerum &Motus operantur &expediuntur per spatia, non indefinita aut fortuita, sed finita &certa; quae vt in singulis Naturis Jnquisitis teneantur ¬entur, plurimùm interest Practicae; non solùm ad hoc, vt non fallat, sed etiam vt magis sit aucta &potens. Etenim interdum datur Virtutes producere, &Distantias tanquàm retrahere in propius; vt in Perspecillis. Atque plurimae Virtutes operantur &afficiunt tantùm per Tactum manifestum; vt fit in percußione Corporum, vbi alterum non summouet alterum, nisi impellens impulsum tangat. Etiam Medicinae, quae exteriùs applicantur, vt Vnguenta, Emplastra, non exercent vires suas, nisi per Tactum Corporis. Deniquè Obiecta Sensuum, Tactûs &Gustùs, non feriunt nisi contigua Organis.