Latin
XXXVIII
Bacon, Instauratio magna 291
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt &aliae Virtutes quae operantur ad Distantiam, verùm valdè exiguam, quarum paucae adhûc notatae sunt, cùm tamen plures sint quàm homines suspicentur: vt (capiendo exempla ex Vulgatis) cùm Succinum aut Gagates trahunt paleas; Bullae approximatae soluunt bullas; Medicinae nonnullae Purgatiuae eliciunt humores ex alto, &huiusmodi. At Virtus illa Magnetica per quam Ferrum &Magnes, vel Magnetes inuicèm coëeunt, operatur intra orbem Virtutis certum, sed paruum: Vbi contrà, si sit aliqua Virtus Magnetica emanans ab ipsa Terrâ (paulò nimirùm interiore) super Acum ferream, quatenus ad verticitatem, operatio fiat ad Distantiam magnam. Rursùs, si sit aliqua Vis Magnetica, quae operetur per Consensum, inter globum Terrae &Ponderosa, aut inter globum Lunae &Aquas Maris (quae maximè credibilis videtur in Fluxibus &Refluxibus Semi-menstruis) aut inter Coelum Stellatum &Planetas, per quam euocentur &attollantur ad sua Apogaea; Haec omnia operantur ad Distantias admodùm longinquas. Jnueniuntur &quaedam Inflammationes siue Conceptiones Flammae, quae fiunt ad Distantias benè magnas, in aliquibus Materijs; vt referunt de Naphtha Bahylonica. Calores etiam insinuant se per Distantias amplas, quod etiam faciunt Frigora, adeò vt Habitantibus circa Canadam, Moles siue Massae glaciales quae abrumpuntur &natant per Oceanum Septentrionalem, &deferuntur per Atlanticum versus illas oras, percipiantur &incutiant frigora è longinquo. Odores quoque (licet in his videatur sempe esse quaedam Emißio corporea) operantur ad Distantias notabiles; vt euenire solet nauigantibus iuxta litora Floridae, aut etiam nonnulla Hispaniae, vbi sunt Syluae totae ex arboribus Limonum, Arantiorum, &huiusmodi Plantarum adoratarum, aut frutices Rorismarini, Maioranae, &similium.