Latin
295
Bacon, Instauratio magna 295
Unproofread scanNot analysed yet
Fieri fecimus Globum ex plumbo Cauum, qui duas circitèr pintas vinarias contineret; eumque satis per latera crassum, vt maiorem vim sustineret. In illum Aquam immisimus, per foramen alicubi factum; atque foramen illud, postquam Globus Aquâ impletus fuisset, plumbo liquefacto obturauimus, vt Globus deueniret planè consolidatus. Dein Globum forti Malleo ad auo latera aduersa complanauimus; Ex quo necesse fuit Aquam in minùs contrahi, cùm Sphaera Figurarum sit capacißima. Deinde, cum Malleatio non ampliùs sufficeret, aegriùs se recipiente Aquâ, Molendino seu Torculari vsi sumus; vt tandem Aqua impatiens Pressurae vlterioris, per solida plumbi (instar Roris delicati) exstillaret. Posteà, quantum spatij per eam Compreßionem imminutum foret, computauimus: Atque tantam Compreßionem passam esse Aquam (sed violentiâ magnâ subactam) intelleximus. At Solidiora, Sicca, aut magis Compacta, qualia sunt Lapides &Ligna, necnon Metalla, multò adhuc minorem Compreßionem aut Extensionem, &ferè imperceptibilem ferunt; sed vel Fractione, vel Progreßione, vel alijs Pertentationibus se liberant; vt in Curuationibus Ligni aut Metalli Horologijs mouentibus per Complicationem laminae, Mißilibus, Malleationibus, &innumeris alijs Motibus apparet. Atque haec omnia cum Mensuris suis in Indagatione Naturae notanda &exploranda sunt; aut in Certitudine sud sua, aut per Aestimatiuas, aut per Comparatiuas, prout dabitur Copia. XSIIN ibX XLVI. aN3 Xter Praerogatiuas Instantiarum ponemus loco Epicesimo secundo Instantias Curriculi, quas etiam Instantias ad Aquam appellare consuetmmus; sumpto