Latin
296
Bacon, Instauratio magna 296
Unproofread scanNot analysed yet
roncabulo à Clepsydris apud Antiquos, in quas infundebatur Aqua, loco Arenae. Eae mensurant Naturam per Momenta Temporis, quemadmodùm Instantiae Virgae per Gradus Spagij. Omnis enim Motus siue Actio Naturalis transigitur in Tempore: alius velocius, alius tardiùs, sed vtcunquè Momentis certis, &Naturae notis. Etiam illae Actiones, quae subitò videntur operari, &in Icta oculi (vt loquimur) deprehenduntur recipere Maius &Minus quoad Tempus. Primò itaquè videmus Restitutiones Corporum Coelestium fieri per Tempora numerata; etiam Fluxiis &Refluxus Maris. Latio autem Grauium versûs Terram, &Leuium versùs ambitum Coeli, fit per certa Momenta, pro ratione Corporis quod fertur, &Medij. At Velificationes Nauium, Motus Animalium, Perlationes Mißilium, omnes fiunt itidèm per Tempora (quantum ad Summas) numerabilia. Calorem verò quod attinet, videmus Pueros per hyemem manùs in flamntà lauare, nec tamen vri; &loculatores vasa plena Vino vel Aquâ, per motus agiles &aequales vertere deorsùm, &sursum recuperare, non effuso liquorem, &multa huiusmodi.