Latin
OPERIS
Bacon, Instauratio magna 30
Unproofread scanNot analysed yet
Ad hunc verò vsque diem ita cum hominibus actum est, vt minimè mirum sit, si Natura sui copiam non faciat. Nam primò, sensus ipsius Informatio, &deserens, &fallens: Obseruatio, indiligens, &inaequalis, &tanquam fortuita: Traditio, vana, &ex rumore: Practica, operi intenta &seruilis: vis Experimentalis, caeca, stupida vaga, &praerupta: denique Historia naturalis, leuis &inops, vitiosißimam materiam Intellectui ad Philosophiam &Scientias congesserunt. Deindè, praepostera Argumentandi subtilitas &ventilatio, serum rebus plane desperatis tentatur remedium: nec negotium vllo modo restituit, aut errores separat. Itaque nulla spes maioris augmenti, ac progressus sita est, nisi in Restauratione quadam Scientiarum. Huius autem exordia omninò à naturali Historià sumenda sunt, eaque ipsa noui cuiusdam generis &apparatus. Frustrà enim fuerit speculum expolire, si desint imagines: &planè Materia idonea praeparanda est Intellectui, non solùm praesidia fida comparanda. Differt verò rursus Historia nostra (quemadmodum Logica nostra) ab eâ quae habetur, multis rebus: fine, siue officio; ipsâ mole &congerie; dein subtilitate; etiam delectu; &constitutione in ordine ad ea quae sequuntnr.