Latin
OPERIS
Bacon, Instauratio magna 31
Unproofread scanNot analysed yet
Primò enim eam proponimus Historiam Naturalem; quae non tam aut rerum varietate delectet, aut praesenti Experimentorum fructu iuuet; quàm lucem Inuentioni causarum affundat, &Philosophiae enutricandae primam mammam praebeat. Licet enim Opera, atque Actiuam Scientiarum partem praecipuè sequamur, tamen meßis tempus expectamus, nec muscum &segetem herbidam demetere conamur. Satis enim scimus Axiomata rectè inuenta, tota agmina Op. rum secum trahere; atque opera non sparsim, sed confertim exhibere. Intempestiuum autem illum &puerilem affectum, vt pignora aliqua nouorum Operum properè captentur, prorsus damnamus &amouemus, cei pomum Atalantae quod cursum retardat. Atque Historiae nostrae Naturalis Officium tale est. Quoad Congeriem verò, conficimus Historiam non solùm Naturae liberae ac solutae; (cùm scilicet illa spontè fluit, &opus suum peragit; qualis est Historia Coelestium, Meteororum, Terrae, &Maris, Mineralium Plantarum Animalium:) sed multò magis Naturae constrictae &vexatae; nempè, cùm per Artem &ministerium humanum de statu suo detruditur atque premitur &fingitur. Itaque omnia Artium Mechanicarum, omnia Operatiuae partis Liberalium, omnia Practicarum complurium, quae in Artem propriam non coaluerunt, Experimenta, (quantum inquirere licuit, &quantùm ad finem noctrum faciunt) perscribimus. Quin etiam (vt quod res est, eloquamur) fastum hominum &speciosa nil morati, multò plus &operae &prasidii in hac parte, quàm in illà alterâ, ponimus: quandoquidem Natura rerum magis se prodit per vexationes Artis, quàm in libertate propriâ.