Latin
302
Bacon, Instauratio magna 302
Unproofread scanNot analysed yet
Denique in omni Inquisitione Naturae Quantum Corporis requiratur ad aliquod Effectum, tanquàm Dosis, notandum; &Cautiones de Nimis &Parùm aspergendae. XLVIII. Y Nnter Praerogatiuas Instantiarum, ponemus Iloco Vicesimo quarto Instantias Luctae; quas etiam Instantias Praedominantiae appellare consueuimus. Eae indicant Praedominantiam &Ceßionem Virtutum ad Inuicem; &quae ex illis sit fortior &vincat, quae infirmior &succumbat. Sunt enim Motus &Nixus Corporum compositi, decompositi, &complicati, non minùs quàm Corpora ipsa. Proponemus igitur primùm Species praecipuas Motuum siue Virtutum Actiuarum; vt magis perspicua sit ipsarum Comparatio in Robore, &exindè Demonstratio atque Designatio Instantiarum Luctae &Praedominantiae. Motus primus sit Motus Antitypiae Materiae, quae inest in singulis portionibus eius; per quem planè Annihilari non vult: ita vt nullum incendium, nullum pondus, aut depreßio, nulla violentia, nulla denique aetas aut diuturnitas temporis poßit redigere aliquam vel minimam portionem Materiae in Nihilum; quin illa &sit Aliquid, &Loci aliquid occupet; &se (in qualicunque neceßitate ponatur) vel Formam mutando vel Locum, liberet; vel (si non detur copia) vt est, subsistat; neque vnquam res eò deueniat, vt aut Nihil sit, aut Nullibi.