Latin
303
Bacon, Instauratio magna 303
Unproofread scanNot analysed yet
Quem Motum Schola (quae semper ferè &denominat &definit Res, potiùs per Effectus &Incommoda, quàm per Causas Interiores) vel denotat per illud Axioma, quòd Duo corpora non possint esse in vno loco; vel vocat Motum, Ne fiat penetratio dimensionum. Neque huius Motûs exempla proponi consentaneum est: I nest enim omni Corpori. Sit Motus Secundus, Motus (quem appellamus) Nexûs; per quem Corpora non patiuntur se vllâ ex parte sui dirimi à contactu alterius Corporis, vt quae mutio nexu &contactu gaudeant. Quem Motum Schola vocat Motum, Ne detur vacuum: Veluti cùm Aqua attrahitur sursum exuctione, aut per Fistulas; Caro per Ventosas; aut cùm Aqua sistitur, nec effluit in Hydrijs perforatis, nisi os Hydriae ad immittendum Aërem aperiatur; &innumera id genus. Sit Motus Tertius, Motus (quem appellamus) Libertatis; per quem Corpora se liberare nituntur à Pressura aut Tensurà Praeter-naturali, &restituere se in Dimensum corpori suo conueniens.