Latin
305
Bacon, Instauratio magna 305
Unproofread scanNot analysed yet
Atqui si Aër compressus se vellet recipere in densitatem Aquae, aut Lignum in densitatem Lapidis; nil opus foret penetratione dimensionum: &nihilominùs longè maior posset esse Compreßio illorum, quàm illa vllo modo patiuntur. Eodem modo si Aqua se dilatare vellet in raritatem Aëris, aut Lapis in raritatem Ligni; non opus foret vacuo: &tamen longe maior posset fieri Extensio eorum, quàm illa vllo modo patiuntur. Itaque non reducitur res ad Penetrationem dimensionum, &Vacuum, nisi in vltimitatibus Condensationis &Rarefactionis: cùm tamen isti Motus longè citrà eas sistant &versentur. neque aliud sint, quam Desideria Corporum conseruandi se in Consistentijs suis, (siuè, si malint, in Formis suis) nec ab ijs recedendi subito, nisi per modos suaues, ac per consensum alterentur. At longè magis necessarium est (quia multa secum trahit) vt intimetur hominibus; Motum Violentum (quem nos Mechanicum; Democritus, qui in Motibus suis primis expediendis etiam infrà Mediocres Philosophos ponendus est, Motum Plagae vocauit) nil aliud esse quàm Motum Libertatis, scilicèt à Compreßione ad Relaxationem. Etenim in omni siue simplici Protrusione, fiue Volatu per aërem, IB. II. Nouum Organum. aërem, non fit summotio aut Latio Localis, antequàm partes Corporis Praeter-naturalitèr patiantur &comprimantur ab Impellente. Tum verò Partibus alijs alias per succeßionem trudentibus, fertur Totum; nec solùm Progrediendo, sed etiam Retando simul; vt etiam hoc modo Partes se liberare, aut magis ex aequo tolerare poßint. Atque de hoc Motu hactenùs. Sit Motus Quartus, Motus cui nomen dedimus Motus Hyles. Qui Motus Antistrophus est quodammodò Motui, de quo diximus, Libertatis.