Latin
306
Bacon, Instauratio magna 306
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim in Motu Libertatis Corpora nouum Dimensum siue nouam Sphaeram, siue nouam Dilatationem aut Contractionem (haec enim Verborum varietas idem innuit) exhorrent, respuunt, fugiunt, &resilire ac veterem Consistentiam recuperare totis viribus contendunt. At contrà in hoc Motu Hyles, Corpora nouam Sphaeram siue Dimensum appetunt; atque ad illud libentèr &properè, &quandoquè valentißimo nixu (vt in Puluere Pyrio) aspirant. Instrumenta autem huius Motûs, non sola certè, sed potentißima, aut saltèm frequentißma, sunt Calor &Frigus. Exempli gratiâ: Aër si per Tensuram (velut per exuctionem in Quis vitreis) dilatetur, magno laborat desyderio seipsum restituendi. At admoto Calore, è contrà appetit dilatari, &concupiscet nouam sphaeram, &transit &migrat in illam libentèr, tanquàm in nouam Formam (vt loquuntur) Nec post dilatationem nonnullam de reditu curat, nisi per admotionem Frigidi ad eam inuitetur; quae non Reditus est, sed Transmutatio repetita. Eodem modo &Aqua, si per compreßionem arctetur, recalcitrat; &vult fieri qualis fuit, scilicèt latior. At si interueniat Frigus intensum &continuatum, mutat se sponte sua &libentèr in condensationem Glaciei: atque si planè continuetur Frigus, nec a teporibus interrumpatur, (vt fit in Speluncis &Cauernis paulò profundioribus) vertitur in Crystallum, aut materiam similem, nec vnquam restituitur.