Latin
310
Bacon, Instauratio magna 310
Unproofread scanNot analysed yet
Sit Motus Octauus, Motus Congregationis Corpore Minoris; per quem Partes Homogeneae in aliquo separant se ab Heterogeneis, &coëunt inter sese; per quem etiam Corpora Integra ex similitudine substantiae se amplectuntur &fouent, &quandoque ad distantiam aliquam congregantur, attrahuntur &conueniunt: Veluti, cùm in Lacte Flos lactis post moram aliquam supernatat; in Vino Faeces &Tartarum subsidunt. Neque enim haec fiunt per Motum Grauitatis &Leuitatis tantùm, vt aliae partes summit item petant, aliae ad imum vergant; sed multò magis per Desiderium Homogencorum inter se coëundi. &se vniendi. Differt autem iste Motus à Motu Indigentiae, in duobus. Vno, quòd in Motu Indigentiae sit stimulus maior Naturae malignae &contrariae: At in hoc Motu (si modo impedimenta &vincula absint) vniuntur partes per Amicitiam, licèt absit Natura aliena quae litem moueat: Altero, quòd arctior sit vnio, &tanquam maiore cum delectu. In illo enim, modò euitetur Corpus inimicum, Corpora etiam non admodùm cognata concurrunt: At in hoc coëunt Substantiae, germanà planè similitudine deuinctae; &conflantur tanquam in vnum. Atque hic Motus omnibus Corporibus Compositis inest. &se facilè conspiciendum in singulis daret, nisi ligaretur &fraenaretur per alios Corporum Appetitus &Neceßitates, quae istam Coitionem disturbant. Ligatur autem Motus iste plerumque tribus modis: Torpore Corporum; Fraeno Corporis Dominantis; &Motu externo. Ad Torporem Corporum quod attinet; certum est inesse Corporibus tangisecundum magis &mibilibus Pigritiam quandam nùs, &Exhorrentiam Motus Localis; vt nisi excitentur, malint statu suo (prout sunt) esse contenta, quàm in melius se expedire.