Latin
309
Bacon, Instauratio magna 309
Unproofread scanNot analysed yet
Sit Motus Septimus, Motus (quem appellamus) Congregationis Maioris; per quem Corpora feruntur ad Massas Connaturalium suorum: Grauia, ad olobum Terrae; Leuia, ad Ambitum Coeli. Hunc Schola nomine Motûs Naturalis insigniuit; leui contemplatione, quia scilicèt nil spectabile erat ab extrà, quod eum Motum cieret: (Itaque Rebus ipsis innatum atque insitum putauit:) Aut fortè quia non ceßat. Nec mirum: Semper enim praestò sunt Coelum &Terra; cùm e contrà causae &origines plurimorum ex reliquis Motibus interdùm absint, interdum adsint. Itaque hunc, quia non intermittit, sed caeteris intermittentibus statim occurrit, Perpetuum &Proprium; reliquos, Ascititios posint. Est autem iste Motus reuerà satis infirmus &hebes, tanquam is qui (nisi sit Moles Corporis maior) caeteris Motibus, quandiù operantur, cedat &succumbat. Atque cùm hic Motus hominum cogitationes ita impleuerit, vt ferè reliquos Motus occultauerit; tamen parùm est quod homines de eo sciunt, sed in multis circa illum erroribus versantur.