Latin
312
Bacon, Instauratio magna 312
Unproofread scanNot analysed yet
Quamdiù enim repleta fuerint Corpora illa spiritu agili, qui singulas eorum partes cuiuscunque generis, ipse vt Dominus Totius ordinat &cohibet; tamdiù non coëunt Heterogenea propter Fraenum: sed postquàm ille Spiritus euaporauerit, aut suffocatus fuerit per Frigiis, tum solutae Partes à Fraeno, coëunt secundùm desiderium suum naturale. Atque ideò sit, vt omnia Corpora, quae continent Spiritum acrem, (vt Sales, &huiusmodi) durent &non soluantur, ob Fraenum permanens &durabile Spiritûs dominantis &imperiosiLigatio verò Motus Congregationis Minoris, quae fit per Motum Externum, maximè conspicitur in Agitationibus Corporum, per quas arcetur putrefactio. Omnis enim Putrefactio fundatur in Congregatione Homogeneorum: vndè paulatim fit Corruptio prioris (quam vocant) Formae, &Generatio nouae. Nam Putrefactionem, quae sternit viam ad Generationem nouae Formae, praecedit Solutio veteris; quae est ipsa Coitio ad Homogeniam. Ea verò si non impedita fuerit, fit Solutio simplex; sin occurrant varia quae obstant, sequuntur Putrefactiones quae sunt rudimenta generationis nouae. Quòd si (id quod nunc agitur) fiat agitatio frequens per Motum Externum; tum verò Motus iste Coitionis (qui est delicatus &mollis, &indiget quiete ab externis) disturbatur &cessat; vt fieri videmus in innumeris: Veluti, cùm quotidiana agitatio aut profluentia Aquae arceat Putrefactionem. Venti arceant pestilentiam Aeris, Grana in granarijs versa &agitata maneant pura; Omnia denique agitata exterius non facilè putrefiant interiùs.