Latin
313
Bacon, Instauratio magna 313
Unproofread scanNot analysed yet
Superest vt non omittatur Coitio illa Partium Corporum, vndè fit praecipuè Induratio &Desiccatio. Postquam enim Spiritus, aut Humidum in Spiritum versum euolauerit in aliquo Corpore porosiore, (vt in Ligno, Osse, Membranâ &huiusmodi) tum Partes craßiores maiore nixu contrahuntur &coëunt, vnde sequitur Induratio aut Desiccatio: quod existimamus fieri, non tam ob Motum Nexûs, ne detur Vacuum, quàm per Motum istum Amicitiae &Vnionis. Ad Coitionem verò ad distans quod attinet, ea infrequens est &rara: &tamen in pluribus inest, quam quibus obseruatur. Huius simulacra sunt, cùm Bulla soluat Bullam; Medicamenta ex similitudine substantiae trahant humores; Chorda in diuersis fidibus ad Vnisonum moueat Chordam; &huiusmodi. Etiam in Spiritibus Animalium hunc Motum vigere existimamus, sed planè incognitum. At eminet certè in Magnete, &Ferro excito. Cùm autem de Motibus Magnetis loquimur, distinguendi planè sunt. Quatuor enim Virtutes siue Operationes sunt in Magnete, quae non confundi, sed separari debent; licèt admiratio hominum &stupor eas commiscuerit. Vna, Coitionis Magnetis ad Magnetem, vel Ferri ad Magnetem, vel Ferri exciti ad Ferrum. Secunda, Verticitatis eius ad Septentriones &Austrum, atque simul declinationis eius. Tertia, Penetrationis eius per Aurum, Vitrum, Lapidem, omnia. Quarta, Communicationis Virtutis eius de Lapide in Ferrum, &de Ferro in Ferrum, absque Communicatione substantiae. Verùm hoc loco de prima Virtute eius tantum loquimur, videlicèt Coitionis.