Latin
316
Bacon, Instauratio magna 316
Unproofread scanNot analysed yet
Certè Argentum viuum, quod aliàs se reuniret in Corpus integrum, prohibetur per saliuam hominis, aut Axungiam porci, aut Terebinthinam, &huiusmodi, ne partes eius coëant; propter malum Consensum quem habent cum huiusmodi Corporibus; à quibus vndique circumfusis se retrahunt: adeò vt fortior sit earum Fuga ab istis interiacentibus, quàm desiderium vniendi se cum partibus sui similibus: id quod vocant Mortificationem Argenti viui, Etiam quòd Oleum cum Aquâ non misceatur, non tantùm in Causa est differentia Leuitatis; sed malus ipsorum Consensus: vt videre est in Spiritu vini, qui cum leuior sit Oleo, tamen se benè miscet cum Aquâ. At maximè omnium insignis est Motus Fugae in Nitro, &huiusmodi Corporibus crudis, quae Flammam exhorrent; vt in puluere pyrio, Argento viuo, necnon in Auro. Fuga verò ferri ab altero polo Magnetis, à Gilberto bene notatur non esse Fuga propria, sed Conformitas, &Coitio ad situm magis accommodatum Sit Motus Vndecimus, Motus Assimulationis, siue Multiplicationis sui, siue etiam Generationis simplicis. Generationem autem simplicem dicimus non Corporum Integralium, vt in Plantis, aut Animalibus; sed Corporum similarium. Nempe per hunc Motum Corpora similaria vertunt Corpora alia affinia, aut saltem benè disposita &praeparata, in Substantiam &Naturam suam; vt Flamma, quae nosuper halitus &oleosa multiplicat se, &generat uam Flammam: Aër, qui super Aquam &Aquea multiplicat se &generat nouum Aerem; Spiritus Vegetabilis &Animalis, qui super tenuiores partes tam Aquei quàm Oleosi in alimentis suis multiplicat se, &generat nouum Spiritum; partes solidae plantarum &Animalium, veluti Folium, Flos, Caro, Os, &sic de caeteris, ijuae singulae ex Succis alimentorum assimilant &generant substantiam succeßiuam, &Epiusiam.