Latin
315
Bacon, Instauratio magna 315
Unproofread scanNot analysed yet
Quamuis enim videri poßit in aliquibus hic Motùs esse Motus tantùm per accidens, aut per consequens, respectu Motiis Congregationis Minoris, quia nequeunt coire Homogenea, nisi Heterogeneis exclusis &remotis: tamen ponendus est Motus iste per se, &in Speciem constituendus, quia in multis Appetitus Fugae cernitur magis principalis, quàm Appetitus Coitionis. Eminet autem hîc Motus insigniter in Excretionibus Animalium, nec minùs etiam in Sensitum nonnullorum odiosis Obiectis, praecipuè in Olfactu &Gustu. Odor enim soetidus ita reijcitur ab Olfactu, vt etiam inducat in Os stomachi Motum Expulsionis per Consensum. Sapor amarus &horridus ita reijcitur a Palato aut Gutture, vt inducat per Consensum Capitis conquassationem &horrorem. Veruntamèn etiam in alijs locum habet iste Motus. Conspicitur enim in Antiperistasibus nonnullis; vt in Aeris mediâ Regione, cuius Frigora videntur esse Reiectiones Naturae frigidae ex Confinijs Coelestium; quemadmodùm etiam videntur magni illi feruores &inflammationes quae inueniuntur in locis subterraneis, esse Reiectiones Naturae calidae ab interioribus Terrae. Calor enim &Frigus, si fuerint in Quanto minore, se inuicem perimunt; sin fuerint in Maßis maioribus, &tanquam iustis exercitibus, se locis inuicèm summouent, &tum verò per Conflictum eijciunt. Etiam tradunt Cinamomum &Odorifera sita iuxta latrinas &loca foetida, diutiùs odorem retinere, quia recusant exire &commisceri cum foetidis.