Latin
320
Bacon, Instauratio magna 320
Unproofread scanNot analysed yet
remoto Fermento. At Motus Impressionis, licèt sit Diffusuus, &Transitiuus, tamen perpetuò pendere videtur ex primo Mouente; adeò vt sublato aut cessante illo, statim deficiat &pereat; Itaque etiam momento, aut saltem exiguo tempore transigitur. Quare Motus illos Assimilationis &Excitationis, Motus Generationis Iouis, quia generatio manet; Hunc autem Motum, Motum Generationis Saturni, quia natus statim deuoratur &absorbetur, appellare consueuimus. Manifestat se verò hic Motus in tribus; In Lucis radijs; Sonorum percußionibus, &Magneticis, quatenùs ad Communicationem. Etenim Amotâ Luce, statim pereunt Colores, &reliquae Imagines eius; Amotâ percußione primâ, &quassatione Corporis indè facta, paulò post perit sonus. Licèt enim Soni, etiam in Medio per ventos, tanquàm per Vndas agitentur: tamen diligentiùs notandum est, quòd Sonus non tam diù durat, quàm sit Resonatio. Etenim impulsà Campanâ, Sonus ad benè magnum tempus continuari videtur; vnde quis facilè in errorem labatur, si existimet toto illo tempore Sonum tanquam natare &haerere in Aere; quod falsißimum est. Etenim illa Resonatio non est idem Sonus Numero, sed renouatur. Hoc autem manifestatur ex Sedatione siue Cohibitione Corporis percußi. Si enim sistatur &detineatur Campana fortitèr, &fiat immobilis, statim perit Sonus, nec resonat ampliùs; vt in chordis, si post primam percußionem tangatur chorda, vel digito, vt in Lyrâ; vel calamo, vt in Espinetis; statim desinit Resonatio. Magnete autem remoto, statim Ferrum decidit. Luna autem a Mari non potest remoueri; nec Terra à Ponderoso dum cadit. Itaque de illis nullum fieri potest Experimentum; sed ratio eadem est.