Latin
321
Bacon, Instauratio magna 321
Unproofread scanNot analysed yet
Sit Motus decimus quartus, Motus Configurationis, aut Sitûs; per quem Corpora appetere videntur non Coitionem, aut Separationem aliquam; sed Situm, &Collocationem, &Configurationem cum alijs. Est autem iste Motus valdè abstrusus, nec benè Inquisitus. Atque in quibusdam videtur quasi incausabilis; licèt reuerà (vt existimamus) non ita sit. Etenim si quaeratur, cur potiùs Coelum voluatur ab Oriente in Occidentem, quàm ab Occidente in Orientem: aut cur vertatur circa Polos positos iuxta Vrsas, potiùs quam circa Orionem, aut ex aliâ aliquâ parte Coeli; videtur ista Quaestio tanquàm quaedam Extasis; cùm ista potiùs ab Experientiâ, &vt Positiua recipi debeant. At in Naturâ profectò sunt quaedam vltima &incausabilia. verùm hoc ex illis non esse videtur. Etenim hoc fieri existimamus ex quadam Harmonia &Consensu Mundi, qui adhuc non venit in obseruationem. Quòd si recipiatur Motus Terrae ab Occidente in Orientem; eaedem manent Quaestiones. Nam &ipsa super aliquos Polos mouetur. Atque cur tandem debeant isti Poli collocari magis vbi sunt, quam alibi? Item Verticitas, &Directio, &Declinatio Magnetis ad hunc Motum referuntur. Etiam inueniuntur in Corporibus tam Naturalibus quàm Artificialibus, praesertim Consistentibus, &non Fluidis, Collocatio quaedam &Positura partium, &tanquàm Vilii &Fibrae, quae diligentèr inuestigandae sunt; vtpotè sine quarum inuentione Corpora illa commodè tractari aut regi non possunt.