Latin
327
Bacon, Instauratio magna 327
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim pro certo affirmauerimus, vtrùm detur Vacuum, siue Coaceruatum, siue Permistum. At de illo nobis constat; Rationem illam, propter quam introductum est Vacuum a Leucippo, &Democrito (videlicèt quòd absque eo non possent eadem Corpora complecti &implere maiora &minora spatia) falsam esse. Est enim planè Plica Materiae complicantis &replicantis se per spatia, inter certos fines, absque interpositione Vacui: Neque est in Aëre, ex Vacuo, bis millies (tantùm enim esse oportet) plus quàm in Auro. Id quod ex potentißimis Corporum Pneumaticorum Virtutibus (quae alitèr tanquam pulueres minuti natarent in Vacuo) &multis alijs Demonstrationibus, nobis satis liquet. Reliqui verò Motus regunt ®untur inuicèm, pro rationibus Vigoris, Quanti, Incitationis, Siaculationis, nec non tum Auxiliorum, tum Impedimentorum quae occurrunt. Exempli gratiâ; Magnes armatus nonnullus detinet &suspendit Ferrum, ad Sexagecuplum pondus ipsius; Eò vsque dominatur Motus Congregationis Minoris, super Motum Congregationis Maioris: Quòd si maius fuerit Pondus, succumbit. Vectis tanti roboris subleuabit tantum pondus; Eò vsque dominatur Motus Libertatis, super Motum Congregationis Maioris Miq Maioris; Sin maius fuerit Pondus, succumbit.