Latin
326
Bacon, Instauratio magna 326
Unproofread scanNot analysed yet
Neque parùm Scientiae Naturalis sub illis adumbratum est. NNon negamus tamen &alias Species fortasse addi posse: atque istas ipsas Diuisiones secundùm veriores rerum venas transferri; deniquè in minorem numerum posse redigi. Neque tamen hoc de Diuisionibus aliquibus abstractis intelligimus: Veluti, si quis dicat; Corpora appetere vel Conseruationem, vel Exaltationem, vel Propagationem, vel Fruitionem Naturae suae; Aut si quis dicat, Motus rerum tendere ad Conseruationem &Bonum, vel Vniuersi; vt Antitypiam &Nexum, vel Vniuersitatum magnarum, vt Motus Congregationis Maioris, Rotationis, &Exhorrentię Motûs; vel Formarum specialium, vt reliquos. Licèt enim haec vera sint, tamen nisi terminentur in Materiâ &Fabricâ, secundùm veras lineas; speculatiua sunt, &minùs vtilia. Ianterim sufficient, &boni erunt vsus ad pensitandas Praedominantias Virtutum, &exquirendas Instantias Luctè; id quod nunc agitur. Alij Etenim ex his quos proposuimus Motibus prorsus sunt Inuincibiles; Alij alijs sunt fortiores, &illos ligant, fraenant, disponunt; Alij alijs longiùs iaculantur; Alij alios tempore &celeritate praeuertunt; Alij alios fouent, roborant, ampliant, accelerant. Motus Antitypiae omninò est Adamantinus &Inuincibilis. Vtrùm verò Motus Nexûs sit Fnuincibilis, adhuc haeremus.