Latin
329
Bacon, Instauratio magna 329
Unproofread scanNot analysed yet
Huius autem re: conditio (scilicèt vtrùm per Praedominantiam, Motus Succumbens quasi annihiletur, an potiùs continuetur Nixus, licèt non conspiciatur) quae latet in Conflictibus, apparebit fortaße in Concurrentijs. Exempli gratiâ; Fiat Experimentum in Sclopetis, vtrum Sclopetus, pro tanto spatio quo emittat Pilam in linea directa, siue (vt vulgò loquuntur) in Puncto Blanco, debiliorem edat percußionem eiaculando in suprà, vbi Motus Ictus est simplex; quam desuper, vbi Motus Grauitatis concurrit cum Ictu. Etiam Canones Praedominantiarum qui occurrunt, colligendi sunt. Veluti, quòd quò Communius est Bonum quod appetitur, eò Motus est fortior: vt Motus Nexûs qui respicit Communionem Vniuersi, fortior est Motu Grauitatis, qui respicit Communionem Densorum. Etiam, quòd Appetitus qui sunt Boni Priuati, non praeualent plerunquè contrà Appetitus Boni magis Publici; nisi in paruis Quantis. Quae vtinam obtinerent in Ciuilibus. XLIX. Nter Praerogatiuas Instantiarum ponemus loco AVicesimo-quinto Instantias Innuentes; eas scilicent, quae Commoda hominum innuunt aut designant. Etenim ipsum Posse &ipsum Scire, Naturam humanam amplificant, non beant.