Latin
330
Bacon, Instauratio magna 330
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque decerpenda sunt ex Vniuersitate rerum Ea quae ad vsus vitae maximè faciunt. Verùm de ijs erit magis proprius dicendi locus, cùm Deductiones ad praxim tractabimus. Quinetiam in ipso Opere Interpretationis circa singula subiecta, locum semper Chartae humanae siue Chartae Optatiuae aßignamus. Etenim &Quaerere &Optare non ineptè, pars Scientiae est. Nter Praerogatiuas Instantiarum ponemus loco 1 Vicesimo- sexto Instantias Polychrestas. Eae sunt, quae pertinent ad varia, &saepiùs occurrunt; ideóque operae &nouis probationibus haud parùm parcunt. Atque de Instrumentis ipsis atque Ingeniationibus proprius erit dicendi locus, cùm Deductiones ad praxim &Experimentandi Modos tractabimus. Quin etiam quae adhuc cognita sunt &in vsum venerunt, in Historijs Particularibus singularum Artium describentur. In praesenti autem subiungemus quaedam Catholica circà ea pro Exemplis tantùm Polycresti.