Latin
331
Bacon, Instauratio magna 331
Unproofread scanNot analysed yet
Operatur igitur Homo super Corpora Naturalia (praeter ipsam Admotionem &amotionem Corporum simplicem) septem praecipuè modis: nempè, vel per Exclusionem eorum quae impediunt &disturbant: vel per Compreßiones, Extensiones, Agitationes, &huiusmodi: vel per Calorem &Frigus: vel per Moram in loco conuenienti: vel per Fraenum &Regimen Motûs: vel per Consensus speciales: vel per Alternationem tempestiuam &debitam, atque Seriem &Succeßionem horum omnium; aut saltem nonnullorum ex illis. Ad Primum igitur quod attinet; Aër communis qui vndique praestò est &se ingerit, atque Radij Coelestium, multùm turbant. Quae itaque ad illorum Exclusionem faciunt, meritò haberi poßint pro Polycrestis. Huc igitur pertinent Materies &Craßities Vasorum, in quibus Corpora ad Operationem praeparata reponuntur. Similitèr, Modi accurati Obturationis Vasorum, per Consolidationem &Lutum sapientiae, vt loquuntur Chymici. Etiam Clausura per Liquores in Extimis, vtilißimares est: vt cùm infundunt oleum super vinum aut succos herbarum; quòd expandendo se in summitate instar operculi, optimè ea conseruat illaesa ab Aere. Neque Pulueres res malae sunt; qui licèt contineant Aerem permistum, tamen vim Aëris coaceruati &circumfusi arcent; vt fit in conseruatione vuarum &fructuum intrà arenam &farinam. Etiam Cera, Mel, Pix, &huiusmodi tenacia, rectè obducuntur ad Clausuram perfectiorem, &ad summouendum Aerem &Coelestia. Etiam nos Experimentum quandoque fecimus, ponendo Vàs necnon aliqua alia Corpora intra Argentum Viuum; quod omnium longè densißimum est ex ijs quae circumfundi possunt. Quinetiam specus &Cauernae subterraneae magni vsus sunt ad prohibendum Insolationem &Aerem istum apertum praedatorium; qualibus vtuntur Germani Septentrionales pro Granarijs.