Latin
333
Bacon, Instauratio magna 333
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hac de re inualuit opinio falsa; (quae si vera esset, de istâ conseruatione Summae certae absque diminutione esset ferè desperandum:) viz. Spiritus Corporum, &Aërem maiori gradu caloris attenuatum, nullis Vasorum claustris posse contineri, quin per poros Vasorum subtiliores euolent. Atque in hanc opinionem adducti sunt homines per vulgata illa Experimenta, Poculi inuersi super Aquam cum Candelâ aut Chartâ inflammatâ; ex quo fit vt Aqua sursum attrahatur: atque similitèr Ventosarum, quae super flammam calefactae trahunt carnes. Existimant enim in vtroque Experimento Aërem attenuatum emitti, &inde Quantum ipsius minui; ideoque Aquam aut Carnes per Nexum succedere. Quod falsißimum est. Aër eim non Quanto diminitur, sed spatio contrahitur, neque incipit Motus iste Succeßionis Aquae, antequam fiat extinctio Flammae aut refrigeratio Aëris: Adeò vt Medici, quò fortiùs attrahant Ventosae, ponant spongias frigidas aquâ madefactas super Ventosas. Itaque non est cur homines multum sibi metuant de facili exitu deris aut LEB. II. aut Spirituum.