Latin
334
Bacon, Instauratio magna 334
Unproofread scanNot analysed yet
Licèt enim verum sit, etiam solidißima Corpora habere suos poros, tamen aegrè patitur Aer, aut Spiritus comminutionem sui ad tantam subtilitatem; quemadmodùm &Aqua exire recusat per rimam minusculam. De Secundo verò Modo ex septem praedictis illud imprimis notandum est, valere certè Compreßiones &huiusmodi Violentias, ad Motum localem, atque alia id genus, potentißimè; vt in Machinis &Mißilibus: Etiam ad destructionem Corporis Organici, atque earum Virtutum quae consistunt planè in Motu. Omnis enim vita, immò etiam omnis Flamma &Ignitio destruitur per Compreßiones; vt &omnis Machina corrumpitur &confunditur per easdem. Etiam ad destructionem Virtutum quae consistunt in Posituris, &disimilaritate partium paulò craßiore; vt in Coloribus: (eque enim idem color Floris inteori &contusi, neque Succini integri &puluerizati:) Etiam in Saporibus: (neque enim idem sapor Pyri immaturi, &eiusdem compreßi ac subacti; nam manifestò dulcedinem maiorem concipit.) Verùm ad transformationes &alterationes nobiliores Corporum Similarium non multùm valent istae Violentiae; quia Corpora per eas non acquirunt consistentiam aliquam nouam constantem &quiescentem, sed transitoriam &nitentem semper ad restitutionem &liberationem sui. Attamen non abs re foret huius rei facere Experimenta aliqua diligentiora; ad hoc scilicèt vtrùm Condensatio Corporis benè similaris, (qualia sunt Aër, Aqua, Oleum, &huiusmodi) aut Rarefactio similitèr per violentiam indita, poßint fieri constantes &fixae &quasi mutatae in Naturam. Id quod primò experiendum per Moram simplicem. deinde per Auxilia &Consensus. Atque illud nobis in promptu fuisset, (si modò in mentem venisset) cùm Aquam (ae qua alibi) per malleationes &pressoria condensauimus, antequam erumperet.