Latin
340
Bacon, Instauratio magna 340
Unproofread scanNot analysed yet
At nos vtramque narrationem fabulosam eße existimamus. Omninò autem illae Instantiae nobilißimi forent vsus, &introspectione dignißimae, si eßent verae. Etiam Rores illos Mellitos, &instar Mannae, qui super folijs Quercus inueniuntur Mense Maio non existimamus fieri &densari à Consensi aliquo, siue à Proprietate Folij Quercus; sed cùm super alijs Folijs pariter cadant, contineri scilicèt &durare in Folijs Quercûs quia sunt benè vnita, nec spongiosa, vt plurima ex alijs. Calorem verò quod attinet; Copia &Potestas nimirum homini abundè adest; Obseruatio autem &Inquisitio deficit in nonullis, ijsque maximè necessarijs; vtcunque Spagyrici se venditent. Etenim Caloris Intensioris Opificia Exquiruntur &Conspiciuntur; Remißioris verò, quae maximè in vias Naturae incidunt, non tentantur, ideoque latent. Itaque videmus per Vulcanos istos qui in pretio sunt, Spiritus Corporum magnopere exaltari, vt in Aquis fortibus, &nonnullis alijs Oleis Chymicis, partes tangibiles indurari, &emisso Volatili, aliquando figi; partes homogeneas separari; etiam Corpora heterogenea großo modo incorporari &commisceri; Maximè autem Compages Corporum Compositorum, &subtiliores Schematismos destrui &confundi.