Latin
341
Bacon, Instauratio magna 341
Unproofread scanNot analysed yet
Debuerant autem Opificia Caloris lenioris tentari &exquiri; vnde subtiliores Misturae &Schematismi ordinati gigni poßint, &educi, ad Exemplum Naturae, &Imitationem Operum Solis; quemadmodùm in Aphorismo de Instantijs Foederis quaedam adumbrauimus. Opificia enim Naturae tranfiguntur per longè minores portiones, &posituras magis exquisitas &varias, quàm Opificia Ignis, prout nunc adhibetur. Tum verò videatur Homo reuerà auctus Totestate, si per Calores &Potentias artificiales, Opera Naturae poßint Specie repraesentari Virtute perfici, copià variari: Quibus addere oportet Accelerationem Temporis. Nam Rubigo Ferri longo tempore procedit, at Versio in Crocum Martis subitò: Et similiter de Aerugine &Cerußâ: Christallum longo tempore conficitur, Vitrum subitò conflatur: Lapides longo tempore concrescunt, Lateres subitò coquantur &c. Juterim (quod nunc agitur) Omnes diuersitates Caloris cum Effectibus suis respectiuè diligenter &industriè vndique sunt colligendae &exquirendae: Coelestium, per radios suos directos, reflexos refractos &vnitos in speculis Comburentibus: Fulguris, Flammae, Ignis Carbonum; Ignis ex diuersis Materijs; Ignis aperti, conclusi, angustiati &inundantis, denique per diuersas fabricas Fornacium qualificati; Ignis flatu exciti, quieti &non exciti; Ignis ad Maiorem aut minorem Distantiam remoti; Ignis per varia Media permeantis; Calorum humidorum, vt Balnei Mariae, Fimi, Caloris Animalium per exteriùs, Caloris Animalium per interiùs, Foeni conclusi: Calorum aridorum, Cineris, Calcis, Arenae tepidae; denique Calorum cuiusuis generis cum gradibus eorum.