Latin
344
Bacon, Instauratio magna 344
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim Conus erectus iuuat ad Condensationem Vaporum in Alembicis; At Conus inuersus iuuat ad Defaecationem Sacchari in Vasis resupinatis. Aliquando autem Sinuatio requiritur, &Angustiatio, &Dilatatio per vices, &huiusmodi. Etiam omnis Percolatio hùc spectat; scilicèt cùm Corpus Occurrens, vni parti Corporis alterius viam aperit, alteri obstruit. Neque semper Percolatio aut aliud Regimen Motûs fit per extra: sed etiam per Corpus in Corpore: vt cùm Lapilli immittuntur in Aquas ad colligendam Limositatem ipsarum; Syrupi clarificantur cum Albuminibis Quorum, vt craßiores partes adhaerescant, &postea separari poßint. Etiam huic Regimini Motus satis leuitèr &inscitè attribuit Telesius Figuras Animalium, ob riuulos scilicèt &loculos Matricis. Debierat autem notare similem efformationem in Testis Quorum, vbi non sunt rugae aut inaequalitas. At verum est Regimen Motûs Efformationes perficere in Modulis &Proplasticis. O perationes verò per Consensus aut Fugas (qui sextus Modus est) latent saepenumerò in profundo. astae enim (quas vocant) Proprietates Occultae, &Specificae, &Sympathiae, &Antipathiae, sunt magna ex parte Corruptelae Philosophiae. Neque de Consensibus rerum inueniendis multum sperandum est ante Inuentionem Formarum, &Schematismorum simplicium. Consensus enim nil aliud est quam Symmetria Formarum &Schematismorum ad inuicem. Atqui Maiores &magis Catholici rerum Consensus non prorsas obscuri sunt. Itaque ab ijs Ordiendum. Eorum prima &summa diuersitas ea est; vt quaedam Corpora Copiâ &Raritate Materiae admodùm discrepent, Schematismis Consentiant: Alia Contrà, Copiâ &Raritate Materiae Consentiant, Schematismis discrepent. Nam non malè notatum esi à Chymicis, in principiorum suorum Triade, Sulphur &Mercurium, qua si per Vniuersitatem rerum permeare. (Nam de Sale inepta ratio est, sed introducta, vt poßit comprehendere Corpora terrea, sicca, &fixa.