Latin
343
Bacon, Instauratio magna 343
Unproofread scanNot analysed yet
Tum enim Motus intestini se produnt &perficiunt, cùm Motus extranei &aduentitij cessant. Opera autem Aetatis sunt longè subtiliora quam Ignis. Neque enim poßit fieri talis Clarificatio vini per Ignem, qualis fit per Moram; Neque etiam Incinerationes per Ignem, tam sunt exquisitae, quam Resolutiones &Consumptiones per saecula. Incorporationes etiam &Mistiones subitae &praecipitatae per Ignem, longè inferiores sunt illis, quae fiunt per Moram. At dissimilares &varij Schematismi, quos Corpora per Moras tentant (quales sunt putredines) per Ignem aut Calorem vehementiorem destruuntur. Illud interim non abs re fuerit notare; Motus Corporum penitùs Conclusorum habere nonnihil ex violento. Incarceratio enim illa impedit Motus spontaneos Corporis. Itaque Mora in Vase aperto plus facit ad Separationes; in Vase penitùs clauso ad Commistiones. In Vase nonnihil clauso, sed subintrante Aere, ad Putrefactiones; Vtcunque de Opificijs &Effectibus Morae vndique sunt diligenter Conquirendae Instantiae. At Regimen Motûs (quod est Quintus ex Modis Operandi) non parùm valet. Regimen autem Motus vocamus, cùm Corpus aliud occurrens, Corporis alterius Motum spontaneum impedit, repellit, admittit, dirigit. Hoc verò plerunque in Figuris &Situ Vasorum consistit.