Latin
350
Bacon, Instauratio magna 350
Unproofread scanNot analysed yet
Illud verò monendum, nos in hoc nostro Organo tractare Logicam, non Philosophiam. Sed cùm Logica nostra, doceat Intellectum &erudiat ad hoc, vt non tenuibus Mentis quasi Glauiculis, rerum Abstracta captet &prenset, (vt Logica vulgaris;) sed Naturam reuerâ persecet, &Corporum virtutes &Actus, eorumque Leges in Materiâ determinatas inueniat: ita vt non solùm ex Naturâ Mentis, sed ex Natura Rerum quoque haec Scientia emanet; Mirum non est, si vbique Naturalibus Contemplationibus &Experimentis, ad Exempla Artis nostrae, Conspersa fuerit &illustrata. Sunt autem (vt ex ijs quae dicta sunt patet) Praerogatiuae Instantiarum Numero 27. Nominibus: Instantiae Solitariae: Instantiae Migrantes: Inst. Ostensiuae: Inst. Clandestinae: Inst. Constitutiuae: Inst. Conformes: Inst. Monodicae: Inst. Deuiantes: Inst. Limitaneae: Inst. Potestatis: Instantiae Comitatus &Hostiles: Inst. Subiunctiuę: Inst. Foederis: Inst. Crucis: Inst. Diuortij: Inst. Ianuae: Inst. Citantes: Inst. Viae: Inst. Supplementi: Inst. Persecantes: Inst. Virgae: Inst. Curriculi: Doses Naturae: Inst. Luctae: Inst. Innuentes: Inst. Polycrestae: Inst. Magicae. Vsus autem harum Instantiarum in quo Instantias vulgares excellunt, versatur in genere, aut