Latin
351
Bacon, Instauratio magna 351
Unproofread scanNot analysed yet
circa partem Informatiuam; aut circa Operatiuam: aut circa Vtramque. Atque quoad Informatiuam, iuuant illae aut Sensum, aut Intellectum. Sensum, vt quinque Instantiae Lampadis: Intellectum, aut Accelerando Exclusiuam Formae, vt Solitariae; aut Angustiando &propiùs indicando Affirmatiuam Formae, vt Migrantes, Ostensiuae, Comitatus, cum Subiunctiuis: aut Erigendo Intellectum, &Ducendo ad Genera &Naturas communes: idque aut immediatè, vt Clandestinae, Monodicae, Foederis: aut Gradu proximo, vt Constitutiuae: aut Gradu infimo, vt Conformes: aut Rectificando Intellectum à consuetis, vt Deuiantes: aut Ducendo ad Formam Magnam, siue Fabricam Vniuersi, vt Limitaneae: aut Cauendo de Formis &Causis falsis, vt Crucis &Diuortij. Quod verò ad Operatiuam attinet; Illae Practicam aut Designant: aut Mensurant: aut Subleuant. Designant aut Ostendendo à quibus incipiendum, ne actum agamus; vt Inst. Potestatis: aut ad quid Aspirandum, si detur facultas, vt Innuentes: Mensurant quatuor illae Mathematicae: Subleuant RurPolycrestae &Magicae. Rursùs ex istis Instantijs 27. Nonnullarum (vt superius diximus de aliquibus) facienda est Collectio iam ab initio, nec Expectanda particularis Inquisitio Naturarum. Cuius generis sunt Instantiae Conformes, Monodicę, Deuiantes, Limitaneae, Potestatis, lanuae, Innuentes, Polycrestae, Magicae. Hae enim aut Auxiliantur &Medentur Intel.