Latin
352
Bacon, Instauratio magna 352
Unproofread scanNot analysed yet
lectui &Sensui; aut Instruunt Praxin in genere. Reliquae tum demùm conquirendae sunt, cùm Conficiemus Tabulas Comparentiae ad Opus Interpretis circa aliquam Naturam particularem. Sunt enim Instantiae Praerogatiuis istis insignitae &donatae Animae instar, inter vulgares Instantias Comparentiae: Et vt ab initio diximus, paucae illarum sunt vice multarum; Quocirca cùm Tabulas conficimus, illae omni studio sunt inuestigandae, &in Tabulas referendae. Erit etiam earum mentio necessaria in ijs quae sequuntur. Praeponendus itaque erat earum Tractatus. Nunc verò ad Adminicula &Rectificationes Inductionis, &deinceps ad Concreta, &Latentes Processus, &Latentes Schematismos, &reliqua quae Aphorismo 21. ordine proposuimus, pergendum; vt tandem (tanquam Curatores Probi &fideles) tradamus hominibus fortunas suas, emancipato Intellectu, &facto tanquam Maiore; Vnde necesse est sequi emendationem Statûs hominis, &Ampliationem potestatis eius super Naturam. Homo enim per lapsum &de Statu Innocentiae decidit, &de Regno in Creaturas. Vtraque autem res etiam in hac vita nonnullâ ex parte reparari potest; prior per Religionem &Fidem, posterior per Artes &Scientias. Neque enim per Maledictionem facta est Creatura prorsûs &ad extremum rebellis. Sed in virtute illius Diplomatis, In sudore vultus comedes panem tuum, per labores varios, (non per Disputationes certè, aut per otiosas Ceremonias magicas) tandem &aliqua ex parte ad panem homini praebendum, id est, ad vsus vitae humanae subigitur. Finis Libri Secundi Noui Organi.